- FARRAGO
- FARRAGOHebr. Gap desc: Hebrew, Iobi c. 6. v. 5. An rudit onager apud teneram herbam boatne Bos ad farraginem suam? Et Esaiae c. 30. v. 24. Boves etiam et aselli colentes tellurem farraginem meram comedent, quae ventilata fuerit vanno et ventilabro. Gap desc: Hebrew, quod in genere miscere est, et in specie miscere diversas fruges, aut foenum et paleam cum frugibus, in pecorum aut iumentorum pabulum. Sic Iudic. c. 19. v. 21. pabulum dedit asinis, supple farraginem in pabulum. Ad quae verba notat Kimchi, Gap desc: Hebrew sic appellari, quia miscent ad bruti pabulum hordeum cum spina vulpis (i. e. avenâ) aut unum eorum cum palea.Sed et Graeci habent in Esais, Φάγονται ἄχυρα ἀναπεποημένα εν κριθῇ λελικμημένῃ, Comedent paleas commixtas hordeo ventilato. Atqueve hoc Farrago est. Eam vero subacidam vocat Esaias, quâ viz. iumentorum fastidiendi stomacho subvenitur: cui dulce pabulum opponunt Arabes, hoc camelo tamquam panemcius, illud vero pro bellariis, esse, dicentes, apud Sam. Bochart. Hierozoici Parte prior. l. 2. c. 7. nec non infra Herba Medica. Vide quoqueve eum l. cod. c. 31. ubi de Boum pabulo et saginatione. Plin. vero in tritici genere farraginem ponentem. Vide l. 18. c. 7. et 16. et Dalechamp. Not. ad l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.